Charter Document - 05420328

Charter Document - 05420328


Charter Number: 05420328
Cartulary Title: Pedes Finium Ebor, Regnante Johanne. A.D. MCXCIX - A.D. MCCXIV. The Yorkshire Feet of Fines for the Reign of King John.
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Final Concord
Date: 1208
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Danec in crastino Sancti Dionisii Inter Eliam Moysi et Quenildam Uxorem Suam petentes et Rogerum Filium Gervasii tenentes de ij acris prati cum pertinentiis in Barneby Unde recognitio mortis antecessoris sum monita fuit [] scilicet quod predictus Rogerus recognovit predictas duas acras prati cum pertinentiis esse jus ipsorum Elie et Quenilde Habendum et Tenendum simul cum una bovatas terre cum pertinentiis in eadem villa ad quam pertinent predicte due acre prati prefatis Elie et Quenilde et heredibus ipsius Quenilde de prefato Rogero et heredibus suis per liberum servitium ij solidos per annum pro omni servitio salvo forinseco servitio quantum pertinet ad unam bovatas terre in eadem villa Et pro hac recognitione [] predicti Elias et Quenilda dederunt ipsi Rogero decem solidos sterlingorum