Charter Document - 05420318

Charter Document - 05420318


Charter Number: 05420318
Cartulary Title: Pedes Finium Ebor, Regnante Johanne. A.D. MCXCIX - A.D. MCCXIV. The Yorkshire Feet of Fines for the Reign of King John.
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Final Concord
Date: 1208
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Eisdem loco et diebus Inter Willelmum Filium Rogeri de Thocotes petentes et Ricardum Hospitem tenentes de una carucatas terre cum pertinentiis in Normaneby Unde recognitio magne assise sum monita fuit [] scilicet quod idem Willelmus recognovit predictam carucatas terre cum pertinentiis esse jus ipsius Ricardi Et pro hac recognitione [] predictus Ricardus concessit eidem Willelmo unam bovatas terre cum pertinentiis de eadem terra scilicet illam bovatas terre cum pertinentiis quam Rogerus Bruncarl tenuit in Normaneby et unum toftum et unum croftum cum pertinentiis que Ricardus filius Ketel tenuit in eadem villa Habendum et Tenendum ipsi Willelmo et heredibus suis de predicto Ricardo et heredibus suis faciendo forinsecum servitium quod ad illam bovatas terre cum pertinentiis pertinet pro omni servitio