Charter Document - 05420315
| Charter Number: | 05420315 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Pedes Finium Ebor, Regnante Johanne. A.D. MCXCIX - A.D. MCCXIV. The Yorkshire Feet of Fines for the Reign of King John. |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Lay |
| Charter Type(s): | Final Concord |
| Date: | 1208 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Eisdem loco et diebus Inter Hugonem de Bolton petentes et Henricum Personam de Sutton tenentes de ij bovatas terre cum pertinentiis in Skirpenebec Unde recognitio mortis antecessoris sum monita fuit [] scilicet quod idem Hugo recognovit predictas ij bovatas terre cum pertinentiis esse jus ipsius Henrici Habendum et Tenendum sibi et heredibus suis de predicto Hugone et heredibus suis per liberum servitium ij solidos per annum reddendum ad ij terminos scilicet ad Pentecosten xij denarios et ad festum Sancti Martini xij denarios pro omni servitio salvo forinseco servitio quod ad predictas ij bovatas terre cum pertinentiis pertinet Et pro hac recognitione [] idem Henricus dedit ipsi Hugoni j marcam argenti
