Charter Document - 05420312
| Charter Number: | 05420312 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Pedes Finium Ebor, Regnante Johanne. A.D. MCXCIX - A.D. MCCXIV. The Yorkshire Feet of Fines for the Reign of King John. |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Lay |
| Charter Type(s): | Final Concord |
| Date: | 1208 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Eisdem loco et diebus Inter Thomam Cardinal petentes et Unfridum de Tyngelawe et Evam Uxorem Suam tenentes de xx acris terre cum pertinentiis in Erdeslawe Unde placitum fuit [] scilicet quod predicti Unfridus et Eva recognoverunt predictas xx acras terre cum pertinentiis esse jus ipsius Thome Et pro hac recognitione [] predictus Thomas concessit ipsis Unfrido et Eve mesagium et Caluecroft de Thingeslawe et v acras et dimidiam de eadem terra scilicet iij acras in cultura que dicitur Scorflat et ij acras et dimidiam in Ingflat Habendum et Tenendum ipsis Unfrido et Eve et heredibus ipsius Eve de predicto Thoma et heredibus suis simul cum una bovatas terre cum pertinentiis in Erdeslawe per liberum servitium viij denarios per annum pro omni servitio salvo forinseco servitio quantum pertinet ad unam bovatas terre in eadem villa
