Charter Document - 05420298

Charter Document - 05420298


Charter Number: 05420298
Cartulary Title: Pedes Finium Ebor, Regnante Johanne. A.D. MCXCIX - A.D. MCCXIV. The Yorkshire Feet of Fines for the Reign of King John.
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Final Concord
Date: 1208
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Eisdem loco et die Inter Robertum Filium Hugonis petentes et Adam Capellanum de Wodehus tenentes de una bovatas terre cum pertinentiis in Wodehus Unde recognitio assise mortis antecessoris sum monita fuit [] scilicet quod predictus Adam recognovit predictam bovatas terre cum pertinentiis esse jus ipsius Roberti Et pro hac recognitione [] predictus Robertus concessit eidem Ade medietatem ejusdem bovatas terre cum pertinentiis versus orientem Et preterea de dimidiam bovatas terre cum pertinentiis que remanet ipsi Roberto dedit et concessit eidem Ade de incremento medietatem alneti que est juxta domum ipsius Ade et illam placiam terre que jacet inter mesuagium ipsius Ade et terram quam Robertus de Windhill dedit ipsi Ade versus occidentem et unam percatam terre in Riefeld cum libertatibus et aisiamentis et communa ad eandem villam de Wodehus pertinentibus Habendum et Tenendum ipsi Ade et filiis ejus et heredibus filiorum illorum vel cuicumque ipse Adam voluerit predictam terram dare vel vendere vel legare vel quocumque alio modo alienare de predicto Roberto et heredibus suis per liberum servitium iij solidos per annum scilicet ad Assumptionem Beate Marie xviij denarios et ad festum Sancti Andree xviij denarios pro omni servitio in perpetuum