Charter Document - 05420297

Charter Document - 05420297


Charter Number: 05420297
Cartulary Title: Pedes Finium Ebor, Regnante Johanne. A.D. MCXCIX - A.D. MCCXIV. The Yorkshire Feet of Fines for the Reign of King John.
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Final Concord
Date: 1208
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Danecastr a die Sancti Michaelis in xv dies Inter Benedictum Filium Hugonis petentes et Ceciliam Filiam Ailsi tenentes de una bovatas et dimidiam et quarta parte unius bovatas terre cum pertinentiis in Edricthorp Unde recognitio assise mortis antecessoris sum monita fuit [] scilicet quod prefata Cecilia recognovit predictam bovatas et dimidiam et quartam partem unius bovatas terre cum pertinentiis esse jus ipsius Benedicti Et pro hac recognitione [] predictus Benedictus concessit Willelmo filio Thome Presbiteri de Wathe et fil ipsius Willelmi de ipsa Cecilia et heredibus eorum unam bovatas terre cum pertinentiis de eadem terra scilicet illam bovatas terre cum pertinentiis que est de feodo Thome de Horbir Habendum et Tenendum ipsi Willelmo et fil ipsius Willelmi de eadem Cecilia et heredibus eorum de se et heredibus suis per liberum servitium xij denarios per annum reddendorum apud Derfeld ad Assumptionem Beate Marie pro omni servitio salvo forinseco servitio Et si forte contigerit quod fil ipsorum Willelmi et Cecilie heredem non habeant predicta bovatas terre cum pertinentiis que est de feodo Thome de Horbir revertetur ad heredes ipsius Cecilie