Charter Document - 05420294
Charter Number: | 05420294 |
---|---|
Cartulary Title: | Pedes Finium Ebor, Regnante Johanne. A.D. MCXCIX - A.D. MCCXIV. The Yorkshire Feet of Fines for the Reign of King John. |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Final Concord |
Date: | 1207 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Heford in octabis S Martini Inter Rogerum de Birkin et Aliciam Uxorem Suam pet per ipsum Rogerum positum loco ipsius Alicie [] et Rogerum Pictavensem ten de tertia parte Ville de Toueton cum pert quam idem Rogerus et Alicia clamabant esse de rationabili dote que ipsam Aliciam contingebat de liberis tenementis que fuerunt Roberti Pictavensis quondam viri ipsius Alicie Et unde placitum fuit [] scil predictus Rogerus Pictavensis recognovit et concessit predictis Rogero de Birkin et Alicie uxori ejus totam villam de Toueton cum omnibus pert suis ita tamen quod homines de Toueton sicut facere consueverunt faciant sectam ad molendinum ipsius Rogeri Pictavensis de Saxton salvis ipsis Rogero et Alicie uxori ejus multura hospitii sui quieta tota vita ipsius Alicie Et preterea ipse concessit eis sex careas bosci per annum in bosco de Saxton per liberationem forestarii ejusdem Rogeri Pictavensis ita quod quelibet carea sit de quatuor bobus Et preterea concessit eis communam ubique in territorio terre sue de Saxton ad dominicos boves eorum cum dominicis bobus predicti Rogeri Pictavensis et quod ipsi habeant singulis annis in bosco de [Altoftes] pessonam ad viginti porcos a festo S Michelis usque ad festum S Martini sine pasnagio dando ita quod idem Rogerus de Birkin et Alicia uxor ejus habeant et teneant tota vita ipsius Alicie nomine dotis predictam terram de Toueton cum pert et predictas sex careas bosci per annum et predictam communam ad dominicos boves eorundem Rogeri et Alicie in territorio de Saxton et predictam pessonam ad viginti porcos in bosco de Altoftes sicut predictum est reddendo per annum sex marcas scil medietatem ad Pentecosten et medietatem ad festum S Martini pro omni servitio salvo forinseco servitio Et pro hac recognitione et concessione et fine et concordia idem Rogerus de Birkin et Alicia reddiderunt et remiserunt et quietam clamaverunt de se ipsi Rogero Pictavensi et her suis totam terram cum pert quam ipsi prius habuerunt nomine dotis in villa de Altoftes et in villa de Saxton et similiter remiserunt eidem Rogero Pictavensi et her suis totum jus et clameum quod ipsi habuerunt vel habere potuerunt in omnibus aliis terris quas idem Rogerus Pictavensis habet de hereditate Roberti fratris sui ubicumque fuerint scil in dominicis et reditibus et in omnibus aliis rebus