Charter Document - 05420293

Charter Document - 05420293


Charter Number: 05420293
Cartulary Title: Pedes Finium Ebor, Regnante Johanne. A.D. MCXCIX - A.D. MCCXIV. The Yorkshire Feet of Fines for the Reign of King John.
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Final Concord
Date: 1207
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Westmonasterium in crastino Sancti Martini Inter Petrum Priorem Sancti Trinitatis Lond petentes per Ricardum le Pruz positum loco ipsius Prioris [] et Willelmum de Audebir tenentes de dimidiam virgata terre cum pertinentiis in Braching et in Bordesden Unde placitum fuit [] scilicet quod predictus Willelmus recognovit totam predictam terram cum pertinentiis esse jus ipsius Prioris et Ecclesie Sancti Trinitatis London Et pro hac recognitione [] predictus Prior concessit predicto Willelmo totam predictam terram cum pertinentiis Tenendam tota vita ipsius Willelmi de predicto Priore et successores suis per liberum servitium quatuor solidos per annum pro omni servitio scilicet ad Pascha duos solidos et ad festum Sancti Michaelis duos solidos salvo forinseco servitio Et post decessum ipsius Willelmi predicta terra cum pertinentiis revertetur [ad predictum Priorem] et ad successores suos quieta de heredibus ipsius Willelmi Et pro hac concessione idem Willelmus dedit predicto Priori unam marcam argenti