Charter Document - 05420290
| Charter Number: | 05420290 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Pedes Finium Ebor, Regnante Johanne. A.D. MCXCIX - A.D. MCCXIV. The Yorkshire Feet of Fines for the Reign of King John. |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Lay |
| Charter Type(s): | Final Concord |
| Date: | 1207 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Eisdem loco et die coram ipso domino Rege [] Inter Reginaldum Basset petentes et Walterum Basset tenentes de duabus bovatas terre cum pertinentiis in Hilderskelf Unde placitum fuit [] scilicet quod predictus Walterus recognovit totam predictam terram cum pertinentiis esse jus ipsius Reginaldi et eam remisit et quietam clamavit de se et heredibus suis predicto Reginaldo et heredibus suis inperpetuum Et pro hac recognitione [] idem Reginaldus dedit et concessit eidem Waltero duas bovatas terre in Scaketorp scilicet unam bovatas quam Hugo filius Roberti tenuit et unam bovatas quam Wilbe tenuit in campis de Scaketorp et preterea unam toftam que jacet juxta domum Willelmi Basset versus aquilonem Habendum et Tenendum eidem Waltero et heredibus suis de ipso Reginaldo et heredibus suis inperpetuum per liberum servitium xij denarios per annum reddendorum ad duos terminos anni scilicet ad festum Sancti Martini sex denarios et ad Pentecosten sex denarios pro omni servitio salvo forinseco servitio quantum pertinet ad ij bovatas terre unde sex carucatas terre faciunt servitium unius militis Et sciendum quod idem Walterus non poterit terram illam vendere vel invadiare nisi predicto Reginaldo
