Charter Document - 05420288

Charter Document - 05420288


Charter Number: 05420288
Cartulary Title: Pedes Finium Ebor, Regnante Johanne. A.D. MCXCIX - A.D. MCCXIV. The Yorkshire Feet of Fines for the Reign of King John.
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Final Concord
Date: 1207
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Ibidem in octavis Sancti Michaelis Inter Willelmum de Curton et Alienoram Uxorem Suam petentes per ipsum Willelmum positum loco ipsius Alienore [] et Robertum le Oiselur tenentes de duabus carucatas terre cum pertinentiis in Stodle et in Grantle et in Eueston et in Hewike Unde placitum fuit [] scilicet quod predictus Robertus recognovit totam predictam terram cum pertinentiis esse jus ipsius Alienore Et pro hac recognitione [] idem Willelmus et Alienora concesserunt eidem Roberto medietatem predicte terre cum pertinentiis versus austrum cum capitali mesagio de Stodle Habendum et Tenendum eidem Roberto tota vita sua de predictis Willelmo et Alienora et heredibus ipsius Alienore per liberum servitium duorum solidorum et quinque denarios per annum pro omni servitio reddendum ad duos terminos anni scilicet medietatem ad festum Sancti Martini et medietatem ad Pentecosten Et in escambium illius masagii de Stodle quod eidem Roberto remanet habebunt idem Willelmus et Alienora capitale mesagium de Grantele quietum absque partitione Et post decessum ipsius Roberti predicta medietas que remanet ei revertetur ad predictos Willelmum et Alienoram et heredibus ipsius Alienore