Charter Document - 05420284
| Charter Number: | 05420284 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Pedes Finium Ebor, Regnante Johanne. A.D. MCXCIX - A.D. MCCXIV. The Yorkshire Feet of Fines for the Reign of King John. |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Lay |
| Charter Type(s): | Final Concord |
| Date: | 1206 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Ibidem in xv dies post festum Sancti Michaelis Inter Hugonem Pincernam petentes et Hugonem de Scauceby tenentes per Alexandrum filium suum positum loco suo [] de una bovatas terre cum pertinentiis in Scauceby Unde recognitio magne assise sum monita fuit [] scilicet quod predictus Hugo de Scauceby recognovit totam predictam terram cum pertinentiis esse jus ipsius Hugonis Pincerne tenendam sibi et heredibus suis de ipso Hugone de Scauceby et heredibus suis in perpetuum faciendo inde vicesimam partem servitii unius militis pro omni servitio Et pro hac recognitione [] idem Hugo Pincerna dedit et concessit totam predictam terram cum pertinentiis Johanni filio predicti Hugonis de Scauceby tenend sibi et heredibus suis de ipso Hugone Pincerna et heredibus suis inperpetuum per servitium vicesime partis feodi unius militis inde faciend et reddendo duodecim denarios ad festum Sancti Martini in yeme pro omni servitio
