Charter Document - 05420283

Charter Document - 05420283


Charter Number: 05420283
Cartulary Title: Pedes Finium Ebor, Regnante Johanne. A.D. MCXCIX - A.D. MCCXIV. The Yorkshire Feet of Fines for the Reign of King John.
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Final Concord
Date: 1206
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Westmonasterium a die Sancti Michaelis in tres septimanas Inter Willelmum de Bilton petentes et Jordanum Abbatem de Torentone quem Simon de Bilton frater ejusdem Willelmi vocaverat ad warantum de quatuor bovatas terre cum pertinentiis in Otringeham Unde placitum fuit [] scilicet quod predictus Willelmus recognovit totam predictam terram cum pertinentiis esse jus ipsius Abbatis et ecclesie Sancte Marie de Torenton Et pro hac recognitione [] idem Abbas dedit et concessit eidem Willelmo medietatem totius predicte terre cum pertinentiis scilicet in quolibet campo versus solem Habendum et Tenendum eidem Willelmo et heredibus suis de ipso Abbate et successores suis inperpetuum per liberum servitium duorum solidorum per annum reddendum ad duos terminos anni scilicet ad Pentecosten duodecim denarios et ad festum Sancti Martini duodecim denarios pro omni servitio salvo forinseco servitio Et sciendum est quod predictus Simon presens fuit in eadem Curia et recognovit se nichil juris habere in predicta terra