Charter Document - 05420277

Charter Document - 05420277


Charter Number: 05420277
Cartulary Title: Pedes Finium Ebor, Regnante Johanne. A.D. MCXCIX - A.D. MCCXIV. The Yorkshire Feet of Fines for the Reign of King John.
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Final Concord
Date: 1206
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Ibidem [die] Sabbati proxima post exaltationem Sancti Crucis Inter Sibillam Que Fuit Uxor Johannis de Harpeham petentes et Johannem Filium Johannis tenentes de j carucatas terre cum pertinentiis in Rouston quam ipsa clamabat versus ipsum esse de rationabili dote sua que ipsam contigit de libero tenemento quod fuit prefati Johannis quondam viri sui in Rouston Unde placitum fuit [] scilicet quod prefata Sibilla remisit [] totum jus [] in prefata carucatas terre cum pertinentiis prefato Johanni et heredibus suis de se in perpetuum Et pro hac quieta clam [] prefatus Johannes concessit prefate Sibille dimidiam carucatas [terre] cum pertinentiis in Rolinstun scilicet illam dimidiam carucatas terre cum pertinentiis de qua Simon Cocus tenuit ij bovatas terre cum pertinentiis et Reginaldus filius Ernisii alias ij bovatas terre cum pertinentiis Habendam et tenendam eidem Sibille tota vita sua nomine dotis de prefato Johanne et heredibus suis per liberum servitium unde xlviij carucatas terre faciunt feudum j militis pro omni servitio salvo forinseco servitio Et preterea concessit eidem Sibille totam terram cum pertinentiis in Twenge quam prefatus Johannes vir ipsius Sibille tenuit in eadem villa sine ullo retenemento Habendam et tenendam eidem Sibille tota vita sua nomine dotis per liberum servitium unde viij carucatas terre faciunt feudum j militis pro omni servitio salvo forinseco servitio de prefato Johanne et heredibus suis