Charter Document - 05420265
| Charter Number: | 05420265 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Pedes Finium Ebor, Regnante Johanne. A.D. MCXCIX - A.D. MCCXIV. The Yorkshire Feet of Fines for the Reign of King John. |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Lay |
| Charter Type(s): | Final Concord |
| Date: | 1206 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Ibidem in crastino Sancti Petri ad vincula Inter Lecyam Que Fuit Uxor Martini petentes et Robertum Filium Laurentii et Matillidem Uxorem Ejus et Matheum Filium Matillidis tenentes de j mesagio cum pertinentiis in Micelegate In Eboraco quod ipsa clamabat versus Robertum Matillidem et Matheum predictos ut dotem suam rationabilem que eam contigit ex dono predicti Martini quondam viri sui in Eboraco Unde placitum fuit [] scilicet quod predicti Robertus Matillis et Matheus recognoverunt predictum mesagium cum pertinentiis esse rationabilem dotem prefate Lecie et ei illud mesagium cum pertinentiis reddiderunt quietum de se et heredibus suis prefate Lecie et heredibus suis in perpetuum Et pro hac recognitione [] prefata Lecia dedit prefatis Roberto Matillidi et Matheo j marcam argenti
