Charter Document - 05420259
| Charter Number: | 05420259 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Pedes Finium Ebor, Regnante Johanne. A.D. MCXCIX - A.D. MCCXIV. The Yorkshire Feet of Fines for the Reign of King John. |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Lay |
| Charter Type(s): | Final Concord |
| Date: | 1206 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Ibidem die Mercurii proxima post festum Sancti Jacobi Apostoli Inter Ricardum de Bozhal et Matildam Uxorem Suam petentes et Rogerum de Wartria et Matildam Uxorem Ejus tenentes de ij bovatas terre cum pertinentiis in Galmeton Unde placitum fuit [] scilicet quod predictus Rogerus et Matilda uxor ejus recognoverunt totam predictam terram cum pertinentiis esse jus predicte Matilde uxoris Ricardi et eam ei reddiderunt solutam et quietam de se et heredibus suis predicte Matilde uxori Ricardi et heredibus suis in perpetuum Et pro hac recognitione [] Ricardus et Matilda uxor ejus dederunt prefato Rogero et Matilde uxori ejus ij marcas argenti
