Charter Document - 05420253

Charter Document - 05420253


Charter Number: 05420253
Cartulary Title: Pedes Finium Ebor, Regnante Johanne. A.D. MCXCIX - A.D. MCCXIV. The Yorkshire Feet of Fines for the Reign of King John.
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Final Concord
Date: 1206
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Westmonasterium a die Pasche in tres septimanas Inter Gilebertum de Stratone et Aliciam Uxorem Suam petentes per ipsum Gilebertum positum loco ipsius Alicie [] et Rogerum Filium Petri tenentes per Petrum filium suum positum [] de quadraginta quinque acris terre cum pertinentiis in Uplion et de quinque solidatis redditus cum pertinentiis in Hugetorp unde idem Rogerus filius Petri vocavit ad warantum Rogerum Filium Suum qui venit et ei warantizavit Et unde placitum fuit [] scilicet quod predictus Rogerus recognovit totam predictam terram cum pertinentiis esse jus ipsius Alicie Et pro hac recognitione [] predicti Gilebertus et Alicia concesserunt predicto Rogero filio Petri quindecim acras terre de predicta terra scilicet in Wulgarestan et in Carebrigge quatuor acras terre versus occidentem et in Northeldeberg unam acram versus occidentem in Felebrigge apud Benhil unam acram versus aquilonem in Grucros unam acram versus occidentem et in Grucroshouethes dimidiam acram versus aquilonem et in Sefurlang unam acram versus occidentem in Grenwal unam acram versus occidentem in Catteflat dimidiam acram versus occidentem in Felebrigge atte Brokes unam acram et dimidiam versus occidentem in Rabec unam acram versus occidentem in Turfho Lith et in Westdemora unam acram versus occidentem in Northflat unam acram et dimidiam versus aquilonem Tenendas et habendas eidem Rogero et heredibus suis de capitalibus dominis feodi illius inperpetuum per servitium quod ad illas quindecim acras terre pertinet