Charter Document - 05420250
| Charter Number: | 05420250 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Pedes Finium Ebor, Regnante Johanne. A.D. MCXCIX - A.D. MCCXIV. The Yorkshire Feet of Fines for the Reign of King John. |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Final Concord |
| Date: | 1205 - 1206 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Wigornie die Martis proxima post octabas Sancti Hillarii coram ipso domino Rege [] Inter Johannem Priorem de Boulton petentes et Robertum le Vavassur deforciantem de custodia Heredis Walteri de Jadon et de custodia unius carucatas terre et dimidiam cum pertinentiis in Jadon quas idem Walterus tenuit de ipso Priore Unde placitum fuit [] scilicet quod predictus Robertus recognovit et concessit predictam carucatas terre et dimidiam cum pertinentiis esse feudum predicti Prioris et ecclesie sue de Boulton tenendum eidem Priori et successores suis in liberam elemosinam de ipso Roberto et heredibus suis et quod idem Prior et successores sui habeant in perpetuum custodiam tam de terra illa quam de heredibus ipsius Walteri sicut accidet de herede in heredem quietam de ipso Roberto et heredibus suis in perpetuum Et pro hac recognitione [] predictus Prior remisit [] de se et successores suis eidem Roberto et heredibus suis omnes expensas et omnia dampna que idem Prior habuit per deforciamentum quod predictus Robertus ei fecit de predicta custodia
