Charter Document - 05420249
| Charter Number: | 05420249 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Pedes Finium Ebor, Regnante Johanne. A.D. MCXCIX - A.D. MCCXIV. The Yorkshire Feet of Fines for the Reign of King John. |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Lay |
| Charter Type(s): | Final Concord |
| Date: | 1205 - 1206 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Ibidem in octavis Sancti Hilarii Inter Eustachium de Vesci petentes per Simonem de Tirel positum loco [] et Robertum Filium Ricardi tenentes de duabus bovatas terre cum pertinentiis in Merkesburch et de quadraginta acris terre cum pertinentiis in Rodeham Unde placitum fuit [] scilicet quod predictus Robertus recognovit totam predictam terram cum pertinentiis esse jus ipsius Eustachii Et pro hac recognitione [] idem Eustachius concessit eidem Roberto predictas duas bovatas terre cum pertinentiis in Merkesburch tenendas eidem Roberto et heredibus suis de ipso Eustachio et heredibus suis inperpetuum per liberum servitium quinque solidorum per annum pro omni servitio salvo forinseco servitio scilicet ad Pentecosten duos solidos et sex denarios et ad festum Sancti Martini duos solidos et sex denarios Et predicte quadraginta acre terre cum pertinentiis remanebunt eidem Eustachio et heredibus suis quiete de ipso Roberto et heredibus suis inperpetuum
