Charter Document - 05420248
| Charter Number: | 05420248 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Pedes Finium Ebor, Regnante Johanne. A.D. MCXCIX - A.D. MCCXIV. The Yorkshire Feet of Fines for the Reign of King John. |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Lay |
| Charter Type(s): | Final Concord |
| Date: | 1205 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Eisdem loco et die Inter Gilbertum de Gant petentes per Robertum de Edenham positum loco [] et Adam de Buvinton tenentes de quatuordecim acris terre cum pertinentiis in Hundemanneby Unde placitum fuit [] scilicet quod predictus Adam recognovit totam predictam terram cum pertinentiis esse jus ipsius Gilberti Et pro hac recognitione [] predictus Gilbertus concessit predicto Ade totam predictam terram cum pertinentiis tenendam sibi et heredibus suis de ipso Gilberto et heredibus suis inperpetuum per liberum servitium duorum solidorum per annum pro omni servitio scilicet ad festum Sancti Martini xij denarios et ad Pentecosten xij denarios Et pro hac concessione predictus Adam dedit predicto Gilberto unum ostorium
