Charter Document - 05420247
| Charter Number: | 05420247 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Pedes Finium Ebor, Regnante Johanne. A.D. MCXCIX - A.D. MCCXIV. The Yorkshire Feet of Fines for the Reign of King John. |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Lay |
| Charter Type(s): | Final Concord |
| Date: | 1205 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Apud Sanctam Brigidam London a die Sancti Michaelis in unum mensem Inter Hugonem Pincernam petentes et Willelmum Filium Reginaldi tenentes de una bovatas terre cum pertinentiis in Scauceby et inter Ipsum Hugonem petentes et Gilebertum Filium Roberti tenentes de una bovatas terre cum pertinentiis in Scauceby Unde placitum fuit [] scilicet quod predicti Willelmus et Gilebertus recognoverunt predictas duas bovatas terre cum pertinentiis esse jus ipsius Hugonis tenendas ipsi Hugoni et heredibus suis de predicto Gileberto et heredibus suis inperpetuum per liberum servitium sex denariorum per annum reddendorum ad festum Sancti Martini et per servitium quantum pertinet ad duas bovatas terre unde due carucatas terre et dimidiam faciunt servitium unius militis pro omni servitio Et pro hac recognitione [] idem Hugo dedit predicto Gileberto j bisantium et predicto Willelmo j bisantium Et predictus Gilebertus et heredes sui warantizabunt predicto Hugoni et heredibus suis predictas duas bovatas terre cum pertinentiis contra omnes homines et feminas
