Charter Document - 05420246
| Charter Number: | 05420246 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Pedes Finium Ebor, Regnante Johanne. A.D. MCXCIX - A.D. MCCXIV. The Yorkshire Feet of Fines for the Reign of King John. |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Lay |
| Charter Type(s): | Final Concord |
| Date: | 1205 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Eisdem loco et diebus Inter Walterum de Faucumberge petentes per Johannem de Herpeham positum loco suo [] et Hugonem de Lelay tenentes de tribus carucatas terre et dimidiam cum pertinentiis in Apeltone Unde placitum fuit [] scilicet quod predictus Hugo recognovit totam predictam terram cum pertinentiis esse jus ipsius Walteri Et pro hac recognitione [] predictus Walterus concessit predicto Hugoni et heredibus suis totam predictam terram cum pertinentiis tenendam de se et heredibus suis per servitium quod pertinet ad viginti duas bovatas terre et dimidiam unde quatuordecim carucatas terre faciunt servitium unius militis in eadem villa pro omni servitio Preter quinque bovatas terre et dimidiam cum pertinentiis de predictis tribus carucatas terre scilicet illas duas bovatas terre cum pertinentiis quas Willelmus filius Johannis tenuit et duas bovatas terre cum pertinentiis quas Johannes filius Johannis tenuit et unam bovatas terre et dimidiam cum pertinentiis propinquorem duabus bovatas terre quas Willelmus de Capella tenuit versus occidentem que remanent ipsi Waltero et heredibus suis quiete de ipso Hugone et heredibus suis inperpetuum
