Charter Document - 05420241

Charter Document - 05420241


Charter Number: 05420241
Cartulary Title: Pedes Finium Ebor, Regnante Johanne. A.D. MCXCIX - A.D. MCCXIV. The Yorkshire Feet of Fines for the Reign of King John.
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Final Concord
Date: 1204
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Ibidem in Octavis Sancti Michaelis Inter Ceciliam de Crevequer petentes et Willelmum de Neville tenentes per Simonem filium Walteri positum loco [] de quindecim libratis terre cum pertinentiis in Harpeswelle et in Herduic quas ipsa clamat versus eum ut illas in quas ipse non habuit ingressum nisi per Amabilem quondam uxorem suam cujus dos terra illa fuit et cujus heres ipsa Cecilia est Et unde placitum fuit [] scilicet quod predictus Willelmus recognovit predictas xv libratas terre cum pertinentiis esse jus ipsius Cecilie Et pro hac recognitione [] predicta Cecilia concessit eidem Willelmo totam predictam terram de Harpewelle tenendam ipsi Willelmo tota vita sua faciendo inde forinsecum servitium quantum pertinet ad predictam terram de Harpewelle pro omni servitio Et post decessum ipsius Willelmi tota predicta terra de Harpewelle revertetur ad ipsam Ceciliam et ad heredes suos quieta de heredibus ipsius Willelmi inperpetuum Et pro hac concessione predictus Willelmus remisit [] de se et heredibus suis inperpetuum predicte Cecilie et heredibus suis totam predictam terram de Herduic cum pertinentiis quam ipsa clamat versus eundem Willelmum et preterea servitium Willelmi de Normannebi et Phillippi de Timberlun de tenementis que ipsi de eodem Willelmo tenuerunt in Normannebi et in Blesebi Et insuper predictus Willelmus dedit predicte Cecilie triginta marcas argenti