Charter Document - 05420237
| Charter Number: | 05420237 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Pedes Finium Ebor, Regnante Johanne. A.D. MCXCIX - A.D. MCCXIV. The Yorkshire Feet of Fines for the Reign of King John. |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Lay |
| Charter Type(s): | Final Concord |
| Date: | 1204 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Wintonam die Martis proxima post Inventionem Sancti Crucis Inter Eustacium Du Vescy petentes et Radulphum de Tilly tenentes de Villa de Rodenham cum pertinentiis unde Gaufridus de Saucusemar Et Matillis Uxor Ejus vocaverant ad warantum eundem Radulphum in eadem Curia qui eis warantizavit illam ut dotem ipsius Matillidis Bt inde duellum vadiatum armatum percussum fuit inter predictos Eustacium et Radulphum in eadem Curia scilicet quod predictus Radulphus recognovit predictam villam de Rodenham cum pertinentiis esse jus predicti Eustacii Et pro hac recognitione [] predictus Eustacius dedit et concessit predicto Radulpho medietatem predicte ville tam in dominicis quam in servitiis liberorum hominum et vilenagiis et molendinis et mercatis et feriis cum medietate advocationis ecclesie predicte ville et cum medietate omnium rerum ad predictam villam pertinentium sine ullo retenemento Habendam et tenendam eidem Radulpho et heredibus suis de predicto Eustacio et heredibus suis per servitium unius militis et dimidii pro omni servitio [ad] ipsum Eustacium vel heredes suos pertinente salvo eidem Eustacio et heredibus suis toto capitali mesagio predicte ville de Rodenham pro quo idem Eustacius dedit de medietate sua que ei remanet predicto Radulpho de lato et de longo tantum terre ad faciendum j mesagium intra villam de Rodenham quantum predictum capitale mesagium continet quod eidem Eustacio remanet Et sciendum quod neuter illorum alii partem suam warantizare debet de alienis clamiis
