Charter Document - 05420235
| Charter Number: | 05420235 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Pedes Finium Ebor, Regnante Johanne. A.D. MCXCIX - A.D. MCCXIV. The Yorkshire Feet of Fines for the Reign of King John. |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Lay |
| Charter Type(s): | Final Concord |
| Date: | 1204 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Ibidem a die Pasche in unum mensem Inter Fulconem Filium Theobaldi petentes et Gaufridum Chasemuine tenentes de j carucatas terre cum pertinentiis in Appelbi quam clamat esse rationabilem partem suam que eum contingebat de libero tenemento quod fuit Matillidis filie Roberti le Chamberleng quondam amite sue in eadem villa et unde placitum fuit [] scilicet quod predictus Gaufridus recognovit totam predictam terram cum pertinentiis esse jus ipsius Fulconis Et pro hac recognitione [] idem Fulco concessit predicto Gaufrido et heredibus suis totam predictam terram cum pertinentiis tenendam de se et heredibus suis in perpetuum per servitium decime partis unius militis inde faciend pro omni servitio ad predictum Fulconem vel ad heredes suos pertinente Et pro hac concessione idem Gaufridus dedit predicto Fulconi decem marcas argenti Et sciendum quod idem Gaufridus remisit [] predicto Fulconi et heredibus suis de se et heredibus suis in perpetuum totum jus et clamium quod habuit in servitio Radulphi filii Stephani de Hoiland de tenemento quod de eo tenuit in Sceflinges
