Charter Document - 05420234

Charter Document - 05420234


Charter Number: 05420234
Cartulary Title: Pedes Finium Ebor, Regnante Johanne. A.D. MCXCIX - A.D. MCCXIV. The Yorkshire Feet of Fines for the Reign of King John.
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Final Concord
Date: 1204
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Eisdem loco et die Inter Gillebertum de Straton et Aliciam Uxorem Suam petentes per ipsum Gilebertum positum loco ipsius Alicie [] et Hugonem de Bolebi et Matillidem Uxorem Suam tenentes de tribus carucatas terre et de quarta parte unius carucatas terre cum pertinentiis in Uplium et in Katton et in Uggetorp Unde placitum fuit [] scilicet quod predicti Hugo et Matillis recognoverunt totam predictam terram cum pertinentiis esse jus predicte Alicie Et pro hac recognitione [] predicti Gilebertus et Alicia concesserunt et quietas clamaverunt predictis Hugoni et Matillidi et heredibus ipsius Matillidis septem acras terre cum pertinentiis de eadem terra in Uplium et in Ugetorp scilicet in Uplium in cultura de Folebrigg duas acras et tertiam partem unius acre terre versus occidentem et tres acras et dimidiam et tertiam partem unius acre terre cum pertinentiis versus occidentem et tres acras et dimidiam et tertiam partem j acre terre cum pertinentiis in Niwedeile versus boream in eadem villa et dimidiam acram prati in eadem villa scilicet in prato de Gucros versus occidentem et in Uggetorp unam acram et tertiam partem unius acre terre cum pertinentiis in cultura que fuit Willelmi Osulf versus orientem de se et heredibus suis in perpetuum