Charter Document - 05420233
| Charter Number: | 05420233 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Pedes Finium Ebor, Regnante Johanne. A.D. MCXCIX - A.D. MCCXIV. The Yorkshire Feet of Fines for the Reign of King John. |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Lay |
| Charter Type(s): | Final Concord |
| Date: | 1204 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Westmonasterium a die Pasche in xv dies Inter Robertum de Turneham et Johannam Uxorem Suam petentes per Wandrill de Curceles positum loco eorum [] et Jordanum de Angodeby tenentes de tribus carucatas terre cum pertinentiis in Angodeby Unde placitum fuit [] scilicet quod predictus Jordanus recognovit totam predictam terram cum pertinentiis esse jus ipsius Johanne Et pro hac recognitione [] predicti Robertus et Johanna concesserunt predicto Jordano et heredibus suis terram predictam cum pertinentiis tenendam de predictis Roberto et Johanna et heredibus ipsius Johanne in perpetuum per servitium quarte partis feudi unius militis inde faciendo pro omni servitio Et pro hac concessione predictus Jordanus dedit predictis Roberto et Johanne quadraginta marcas argenti Episcopus Dunelm apposuit clamium suum
