Charter Document - 05420232
| Charter Number: | 05420232 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Pedes Finium Ebor, Regnante Johanne. A.D. MCXCIX - A.D. MCCXIV. The Yorkshire Feet of Fines for the Reign of King John. |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Lay |
| Charter Type(s): | Final Concord |
| Date: | 1203 - 1204 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Eisdem loco et die Inter Alexandrum de Hoton et Agatham Uxorem Ejus petentes et Agatham Filiam Ricardi Vavassoris tenentes de quinque bovatas terre cum pertinentiis in Arthigton Unde placitum fuit [] scilicet quod predicti Alexander et Agatha uxor ejus recognoverunt totam predictam terram cum pertinentiis esse jus et hereditatem ipsius Agathe filie Ricardi Et pro hac recognitione [] predicta Agatha filia Ricardi concessit predictis Alexandro et Agathe uxori ejus duas bovatas terre cum pertinentiis de predicta terra scilicet unam bovatas terre quam Huddard de Cardul tenuit et unam bovatas terre quam Alexander filius Willelmi tenuit que proxima est terre Stephani de Arthigton cum medietate tofti quod fuit Alexandri filii Willelmi in eadem villa scilicet illam medietatem que est versus orientem Habendas et tenendas ipsis Alexandro et Agathe uxori sue et heredibus ipsius Agathe in perpetuum faciendo inde forinsecum servitium quantum pertinet ad duas bovatas terre unde xix carucatas terre faciunt feodum j militis pro omni servitio Et hec concordia facta fuit presente Roberto de Acwrth qui per idem breve sum monitus fuit et eo concedente
