Charter Document - 05420229

Charter Document - 05420229


Charter Number: 05420229
Cartulary Title: Pedes Finium Ebor, Regnante Johanne. A.D. MCXCIX - A.D. MCCXIV. The Yorkshire Feet of Fines for the Reign of King John.
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Final Concord
Date: 1203 - 1204
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Eisdem loco et die Inter Gaufridum Luterel et Frethesant Uxorem Ejus et Ysabellam Sororem Ipsius Frethesant petentes per Willelmum de Stok positum loco ipsius Frethesant [] et per Godefridum de Craucumbe positum loco ipsius Ysabelle [] et Agnetem de Triberge tenentes de quatuor bovatas terre et triginta acris terre cum pertinentiis in Hoton Unde placitum fuit [] scilicet quod predicta Agnes recognovit totam predictam terram cum pertinentiis esse jus predictarum Frethesant et Ysabelle Et pro hac recognitione [] predicti Galfridus et Frethesant et Ysabella concesserunt predicte Agneti duas bovatas terre cum pertinentiis de predicta terra scilicet unam bovatas terre quam Herbertus de Hoton tenuit et unam bovatas terre quam Hugo filius Ricardi tenuit cum tofto quod predicti Herbertus et Hugo tenuerunt Tenendas ipsi Agneti et heredibus suis de predictis Galfrido et Frethesant et Ysabella et heredibus ipsarum Frethesant et Ysabelle in perpetuum per servitium quadragesime partis feodi j militis pro omni servitio