Charter Document - 05420222

Charter Document - 05420222


Charter Number: 05420222
Cartulary Title: Pedes Finium Ebor, Regnante Johanne. A.D. MCXCIX - A.D. MCCXIV. The Yorkshire Feet of Fines for the Reign of King John.
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Final Concord
Date: 1203 - 1204
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Eisdem loco et die Inter Matillidem de Tanefeld petentes et Alanum Filium Gernagani tenentes de dimidiam carucatas terre cum pertinentiis in Veteri Burgo quam ipsa clamabat esse de rationabili dote sua que eam contingebat de libero tenemento quod fuit Elye quondam viri sul Unde placitum fuit [] scilicet quod predicta Matildis remisit [] de se eidem Alano et heredibus suis totum jus [] in predicta terra Et Gernagan filius et heres predicti Elye et warantus dotis ipsius Matildis qui presens fuit recognovit predictam dimidiam carucatas terre cum pertinentiis esse jus predicti Alani tenendam sibi et heredibus suis de predicto Gernagano et heredibus suis in perpetuum per servitium duorum solidorum per annum reddendorum ad duos terminos scilicet ad festum Sancti Michaelis xii denarios et ad Pascha Floridum xii denarios pro omni servitio Et pro hac quieta clamantia recognitione [] predictus Alanus concessit et reddidit et quietas clamavit de se et heredibus suis predictis Matildi et Gernagano et heredibus ipsius Gernagani ijas bovatas terre cum pertinentiis in Tanefeld quas ipse Alanus prius tenuit de predictis Matilde et Gernagano ita quod ipsa Matildis illas duas bovatas terre cum pertinentiis tenebit tota vita sua nomine dotis et post decessum ejus remanebunt eidem Gernagano vel heredibus suis quiete de ipso Alano et heredibus suis in perpetuum