Charter Document - 05420219
| Charter Number: | 05420219 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Pedes Finium Ebor, Regnante Johanne. A.D. MCXCIX - A.D. MCCXIV. The Yorkshire Feet of Fines for the Reign of King John. |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Lay |
| Charter Type(s): | Final Concord |
| Date: | 1203 - 1204 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Eisdem loco et die Inter Ernaldum Filium Uctredi petentes et Eliam de Hoperton et Aliciam Uxorem Ejus tenentes de iiij bovatas terre cum pertinentiis in Folifeld Unde recognitio assise mortis antecessoris sum monita fuit inter eos in prefata Curia quas iiij bovatas terre cum pertinentiis eadem Alicia habuit in dote de dono Hugonis quondam viri sui et unde Walterus filius et heres ipsius Hugonis fuit warantus ejusdem Alicie scilicet quod predictus Ernaldus recognovit totam predictam terram cum pertinentiis esse jus ipsius Walteri Et pro hac recognitione [] idem Walterus per grantum et voluntatem ipsorum Elie et Alicie dedit et concessit eidem Arnaldo iij bovatas terre cum pertinentiis de predicta terra scilicet illas iij bovatas terre que proxime sunt terre Hugonis Malebranche versus orientem Habendas et tenendas ipsi Arnaldo et heredibus suis de predicto Waltero et heredibus suis in perpetuum per servitium xii denarios per annum reddendorum ad duos terminos scilicet ad Pentecosten vi denarios ad festum Sancti Martini vi denarios et faciendo forinsecum servitium quantum pertinet ad iij bovatas terre unde xiiij carucatas terre faciunt feudum j militis pro omni servitio Et quarta bovatas terre cum pertinentiis remanet eidem Waltero et heredibus suis tenenda in dominico Et pro hac concessione predictus Arnaldus dedit predicto Waltero dimidiam marcam argenti
