Charter Document - 05420217

Charter Document - 05420217


Charter Number: 05420217
Cartulary Title: Pedes Finium Ebor, Regnante Johanne. A.D. MCXCIX - A.D. MCCXIV. The Yorkshire Feet of Fines for the Reign of King John.
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Final Concord
Date: 1203 - 1204
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Eisdem loco et die Inter Aliciam Brun petentes et Robertum de Sancto Paulo tenentes de j bovatas terre cum pertinentiis et de tertia parte dominici predicti Roberti in Kerecroft et de tertia parte j molendini cum pertinentiis in Skelehall que predicta Alicia clamabat esse de rationabili dote sua que eam contingebat de libero tenemento quod fuit Roberti de Kerrecroft quondam viri sui in predictis villis Unde placitum fuit [] scilicet quod idem Robertus concessit eidem Alicie quindecim solidos per annum de predicto molendino de Sckelehall percipiendos tota vita ipsius Alicie per manus molendinarii ejusdem molendini nomine dotis Et si molendinum illud decidat vel deterioretur ita quod ipsa Alicia inde per annum non possit habere predictos xv solidos ipse Robertus de aliis reditibus suis in loco competenti ei xv solidatus redditus perficiet quia ipsa Alicia nullum costum ponet in predicto molendino reparando quavis deciderit Et pro hac concessione [] predicta Alicia remisit [] de se predicto Roberto et heredibus suis totum jus [] in predicta bovatas terre cum pertinentiis et in predicta tertia parte dominici ipsius Roberti et in superplusagio predicti molendini Et sciendum est quod molendinarius ipsius molendini fidelitatem faciet ipsi Alicie de predictis xv solidis ei per annum solvendis