Charter Document - 05420195

Charter Document - 05420195


Charter Number: 05420195
Cartulary Title: Pedes Finium Ebor, Regnante Johanne. A.D. MCXCIX - A.D. MCCXIV. The Yorkshire Feet of Fines for the Reign of King John.
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Final Concord
Date: 1202
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Ibidem in die Sancti Andree Apostoli Inter Lambertum de Bodenham et Aelinam Uxorem Ejus et Leciam Soorem Ejus et Radulphum Filium Reginaldi et Aviciam Uxorem Ejus petentes et Willelmum Cappellanum tenentem et Willelmum Filium Johannis quem predictus Willelmus vocavit inde ad warantum in Curia domini Regis de ij bovatas terre cum pertinentiis in Reinoldetorp Unde placitum fuit [] scilicet quod predictus Willelmus filius Johannis recognovit predictas duas bovatas terre cum pertinentiis esse jus et hereditatem predictorum Lamberti et Aeline uxoris ejus Lecie Radulphi filii Reginaldi et Avicie uxoris ejus et pro hac recognitione [] Lambertus et Aelina uxor ejus Lecia Radulphus et Avicia uxor ejus concesserunt predicto Willelmo filio Johannis predictas duas bovatas terre cum pertinentiis Habendas et tenendas sibi et heredibus suis de se et heredibus suis in perpetuum per servitium xij denarios reddendo inde annuatim scilicet ad festum Sancti Martini pro omni servitio salvo forinseco et sciendum est quod predictus Willelmus Capellanus tenebit hanc predictam terram cum pertinentiis ipse scilicet vel ille cuicumque eam donare voluerit et successores vel heredes illius cui eam dederit de predicto Willelmo filio Johannis et heredibus suis in perpetuum per servitium ij solidos reddendo inde annuatim scilicet ad festum Sancti Martini pro omni servitio salvo forinseco