Charter Document - 05420173

Charter Document - 05420173


Charter Number: 05420173
Cartulary Title: Pedes Finium Ebor, Regnante Johanne. A.D. MCXCIX - A.D. MCCXIV. The Yorkshire Feet of Fines for the Reign of King John.
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Final Concord
Date: 1202
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Eisdem loco et die Inter Robertum Del Mesnil petentes et Walterum de Hamby tenentes de decem bovatas terre cum pertinentiis in Hoton Unde placitum fuit inter eos in prefata Curia per breve de morte antecessoris scilicet quod predictus Walterus recognovit totam prefatam terram cum pertinentiis esse jus et hereditatem ipsius Roberti et pro hac recognitione [] predictus Robertus de Mesnil concessit totam predictam terram cum pertinentiis predicto Waltero Tenendam illi et heredibus suis de ipso Roberto et heredibus suis in perpetuum et insuper servitium Rogeri de Hiltun et heredum suorum de ij bovatas terre quas tenet in Hoton per liberum servitium unde x carucatas terre faciunt feodum unius militis et servitium Johannis de Gouton et heredum suorum de quatuor bovatas terre quas tenet in eadem villa per liberum servitium unde x carucatas terre faciunt feodum unius militis Ita quod predictus Walterus et heredes sui tenebunt predictas x bovatas terre cum pertinentiis et prefata servitia de predicto Roberto et heredibus suis per liberum servitium quinte partis feodi unius militis pro omni servitio inperpetuum Unde etiam idem Robertus homagium suum recepit et sciendum quod predicti Rogerus et Johannes tunc presentes fuerunt et hoc concesserunt