Charter Document - 05420172
| Charter Number: | 05420172 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Pedes Finium Ebor, Regnante Johanne. A.D. MCXCIX - A.D. MCCXIV. The Yorkshire Feet of Fines for the Reign of King John. |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Lay |
| Charter Type(s): | Final Concord |
| Date: | 1202 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Eisdem loco et die Inter Walterum de Hamby petentes et Rogerum de Hilton tenentes de duabus bovatas terre cum pertinentiis in Hoton Unde placitum fuit inter eos in prefata Curia per breve de recto scilicet quod predictus Rogerus recognovit totam prefatam terram cum pertinentiis esse jus et hereditatem ipsius Walteri et pro hac recognitione [] prefatus Walterus concessit predicto Rogero predictas ij bovatas terre cum pertinentiis tenendas illi et heredibus suis de ipso Waltero et heredibus suis faciendo inde forinsecum servitium quantum pertinet ad ij bovatas terre unde x carucatas terre faciunt feodum unius militis pro omni servitio in perpetuum et inde homagium suum recepit
