Charter Document - 05420165
| Charter Number: | 05420165 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Pedes Finium Ebor, Regnante Johanne. A.D. MCXCIX - A.D. MCCXIV. The Yorkshire Feet of Fines for the Reign of King John. |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Lay |
| Charter Type(s): | Final Concord |
| Date: | 1202 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Eisdem loco et die Inter Milisant Que Fuit Uxor Asketini de Hundeplace petentes et Petrum de Frisemareis tenentes de iij bovatas terre cum pertinentiis in Hovingham Unde placitum fuit [] scilicet quod predicta Milisant recognovit predictas tres bovatas terre cum pertinentiis esse jus et hereditatem predicti Petri Tenendas ei et heredibus suis de se et heredibus suis faciendo inde forinsecum servitium pro omni servitio et pro hac recognitione [] predictus Petrus concessit predicte Milisant j bovatas terre cum pertinentiis de predictis iij bovatas illam scilicet que proxima loco jacet juxta divisas per totum campum et unum clausum quod vocatur Humecroft Tenendum de se et heredibus suis tota vita sua nomine dotis et preterea predictus Petrus dedit predicte Milisant v marcas argenti
