Charter Document - 05420163

Charter Document - 05420163


Charter Number: 05420163
Cartulary Title: Pedes Finium Ebor, Regnante Johanne. A.D. MCXCIX - A.D. MCCXIV. The Yorkshire Feet of Fines for the Reign of King John.
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Final Concord
Date: 1202
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Eisdem loco et die Inter Thomam de Langwaht petentes et Margaretam Viduam et Alanum Filium Ejus et Willelmum Fratrem Ipsius Margarete tenentes de uno tofto cum pertinentiis in Eboraco Unde placitum fuit [] scilicet quod predicti Margareta Alanus et Willelmus recognoverunt predictum toftum cum pertinentiis esse jus et hereditatem predicti Thome et ei et heredibus suis illud quietum clamaverunt de se et heredibus suis in perpetuum et pro hac recognitione [] idem Thomas dedit predictis Margarete Alano et Willelmo tres marcas argenti Preterea ipse Thomas concessit eidem Margarete toftum quod Gaufridus []nde tenuit tenendum omnibus diebus vite sue de predicto Thoma vel heredibus suis per liberum servitium trium solidos et unius libre piperis per annum pro omni servitio scilicet xviij denarios in termino Penthecostes et unius libre piperis et xviij denarios in termino Sancti Martini Set post decessum ipsius Margarete illud toftum remanebit quietum de se et heredibus suis predicto Thome et heredibus suis