Charter Document - 05420156
| Charter Number: | 05420156 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Pedes Finium Ebor, Regnante Johanne. A.D. MCXCIX - A.D. MCCXIV. The Yorkshire Feet of Fines for the Reign of King John. |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Lay |
| Charter Type(s): | Final Concord |
| Date: | 1202 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Ebor die Sabbati proxima post easdem Octavas Inter Rogerum de Frekelton petentes et Willelmum de Winequic et Matildam Uxorem Suam per ipsum Wllelmum positum [] tenentes de octo bovatas terre cum pertinentiis in Frekelton et in Witingheham et de servitio dimidiam carucata terre cum pertinentiis in Neuton Unde placitum fuit [] scilicet quod predictus Rogerus recognovit totam predictam terram et predictum servitium esse jus et hereditatem predictorum Willelmi et Matildis et concessit eis et heredibus suis tenere predictam terram et prefatum servitium de eo et de heredibus suis et preterea omnes terre quas prius tenuerunt scilicet quinque bovatas terre et tertiam partem unius bovata terre cum pertinentiis in Witingeheim et in Etleswhic faciendo inde servitium militis quantum pertinet ad tantum terre unde octo carucatas terre faciunt feodum unius militis ad plus plus et ad minus minus et pro hac recognitione [] predicti Willelmus et Matillis dederunt predicto Rogero et heredibus suis novem acras terre de predicta terra in Frekelton que sunt in mora de Brethou versus aquilonem tenendas sibi et heredibus suis in suo dominico quietas de eis et heredibus suis et preterea predicti Willelmus et Matillis quietum clamaverunt de se et heredibus suis eidem Rogero et heredibus suis totum jus quod dicebant se habere in tribus carucatas terre et quinque bovatas terre et in tertia parte unius bovata terre cum pertinentiis in Frekelton et in Ethelswic et in Whitingeheim quas idem Rogerus prius tenuit
