Charter Document - 05420139
| Charter Number: | 05420139 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Pedes Finium Ebor, Regnante Johanne. A.D. MCXCIX - A.D. MCCXIV. The Yorkshire Feet of Fines for the Reign of King John. |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Lay |
| Charter Type(s): | Final Concord |
| Date: | 1202 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Eisdem loco et die Inter Robertum Filium Malgeri petentes et Eborardum Filium Petri et Adam Filium Essolf tenentes de lxx acris terre et bosci cum pertinentiis in Solresgile Unde assisa de morte antecessoris [] scilicet quod predictus Robertus remisit [] totum jus [] in predictis lxx acris terre et bosci cum pertinentiis de se et heredibus suis predictis Eborardo et Ade et heredibus suis in perpetuum et pro hac quieta clamantia [] Eborardus concessit predicto Roberto totum nemus de Solresgile cum pertinentiis a summo de Solresgileegge decasum usque ad rivum de Solresgile subtus directe per quercum ubi porcaria sita fuit inter semitam qua itur de Lodderesden apud Collinge et rivulum fontis propinquioris illi semite versus occidentem salva communa pasture inter eos Habendum et tenendum sibi et heredibus suis de predicto Eborardo et heredibus suis in perpetuum faciendo inde servitium militis quantum pertinet ad tantam terram unde xiiij carucatas faciunt feodum j militis
