Charter Document - 05420137
| Charter Number: | 05420137 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Pedes Finium Ebor, Regnante Johanne. A.D. MCXCIX - A.D. MCCXIV. The Yorkshire Feet of Fines for the Reign of King John. |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Final Concord |
| Date: | 1202 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Eisdem loco et die Inter Emelinam Que Fuit Uxor Gaufridi de Clifford petentes et Fratres Hospitalis Jerusalem tenentes de rationabili dote ipsius Emeline que eam contigit de libero tenemento quod fuit prefati Gaufridi quondam viri sui in Huntington Unde placitum fuit [] scilicet quod predicti Fratres recognoverunt dimidiam carucatas terre cum pertinentiis in Huntington que fuit prefati Gaufridi et quam ipsi tenent esse rationabilem dotem ipsius Emeline et pro hac recognitione predicta Emelina concessit predictis Fratribus dimidiam carucatas terre cum pertinentiis in Huntington scilicet illam dimidiam carucatas j terre cum pertinentiis quam Gaufridus de Clifford tenuit Tenendam prefatis Fratribus de prefata Emelina a festo Sancti Bartholomei in xiij annos reddendo inde per annum x solidos scilicet ad Pascha v solidos et ad festum Sancti Michaelis v solidos pro omni servitio salvo forinseco servitio et pro hac concessione [] predicti Fratres dederunt predicte Emeline xxv solidos sterlingorum
