Charter Document - 05420131
| Charter Number: | 05420131 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Pedes Finium Ebor, Regnante Johanne. A.D. MCXCIX - A.D. MCCXIV. The Yorkshire Feet of Fines for the Reign of King John. |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Lay |
| Charter Type(s): | Final Concord |
| Date: | 1202 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Eisdem loco et die Inter Oliverum Filium Vincentii petentes et Matillidem Que Fuit Uxor Vincentii et Gilebertum Filium Ejus tenentes de vij masuagiis cum pertinentiis in Tresch Unde assisa de morte antecessoris [] scilicet quod predicti Matillis et Gilebertus recognoverunt predicta vij masagia cum pertinentiis esse jus et hereditatem predicti Oliveri et pro hac recognitione predictus Oliverus concessit predictis Matillidi et Gileberto iiij masagia cum pertinentiis in Tresch scilicet illa iiij masagia cum pertinentiis quorum j mesagium cum pertinentiis jacet proximum mesagio Willelmi Dod versus austrum et j mesagium cum pertinentiis quod jacet proximum mesagio Gileberti de Brinkelawe versus orientem et j mesagium cum pertinentiis quod jacet proximum mesagio Willelmi Oxefot versus boream et j mesagium cum pertinentiis quod jacet proximum mesagio ejusdem Willelmi Oxefot versus occidentem Tenenda prefate Matillidi et Gileberto et heredibus suis quietum de prefato Olivero et heredibus suis in perpetuum et pro hac concessione [] predicti Matillis et Gilebertus remiserunt [] totum jus [] in dimidiam carucatas terre cum pertinentiis quam idem Oliverus tenet de Gerardo Mansell in Hoton prefato Olivero et heredibus suis de se et heredibus suis in perpetuum
