Charter Document - 05420122
| Charter Number: | 05420122 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Pedes Finium Ebor, Regnante Johanne. A.D. MCXCIX - A.D. MCCXIV. The Yorkshire Feet of Fines for the Reign of King John. |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Lay |
| Charter Type(s): | Final Concord |
| Date: | 1202 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Eisdem loco et die Inter Adam Filium Rannulfi petentes et Astin de Lende Bodihurst tenentes de xiij acris et dimidiam terre cum pertinentiis in Euston et in Lendebodihirst Unde placitum fuit [] scilicet quod predictus Astinus recognovit predictas xiij acras et dimidiam terre cum pertinentiis esse jus et hereditatem predicti Ade et pro hac recognitione [] predictus Adam concessit predicto Astino xij acras et iij rodas terre cum pertinentiis in Euston et in Lende Bodihirst de predictis xiij acris et dimidiam terre cum pertinentiis cum capitali mesagio Tenendas prefato Astino omnibus diebus vite sue reddendo inde per annum prefato Ade vel heredibus suis xij denarios scilicet ad festum Sancti Martini vj denarios et ad Pentecosten vj denarios pro omni servitio et post decessum ipsius Astini redibit medietas predictarum xij acrarum terre cum pertinentiis et iij rode terre que remanserunt ipsi Astino in vita sua scilicet illa medietas predictarum xij acrarum terre cum pertinentiis et iij rode terre que jacent in orientali parte ville de Euston et Lende Botihirst versus orientem prefato Ade et heredibus suis quiete de predicto Astino et heredibus suis in perpetuum et de medietate xij acrarum terre cum pertinentiis que remanebit heredibus ipsius Astini cum capitali mesagio reddent heredes ipsius Astini xij denarios predicto Ade et heredibus suis per annum ad terminos prenominatos pro omni servitio
