Charter Document - 05420083
| Charter Number: | 05420083 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Pedes Finium Ebor, Regnante Johanne. A.D. MCXCIX - A.D. MCCXIV. The Yorkshire Feet of Fines for the Reign of King John. |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Final Concord |
| Date: | 1202 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Ibidem die Mercurii proxima post eundem festum Inter Willelmum de Perci de Kildall et Angnetem Uxorem Ejus petentes et Ivettam de Archis tenentes de xxix bovatas terre cum pertinentiis in Hamerton Unde placitum fuit [] scilicet quod predicta Ivettrea cognovit predictas xxix bovatas terre cum pertinentiis esse jus et hereditatem predictorum Willelmi et Angnetis et pro hac recognitione predicti Willelmus et Angnes concesserunt predicte Ivette iiij bovatas terre cum pertinentiis in Hamerton scilicet illas iiij bovatas terre cum pertinentiis que jacent proxime terre Monialium de Moneketon quas habent de dono Willelmi de Archis quas iiij bovatas terre cum pertinentiis predicta Ivetta concessit Monialibus de Muneketon ad sustentationem unius capellani in Abbacia de Muneketon in perpetuum ministrantis ibidem pro salute animarum ipsius Ivette et antecessorum et successorum suorum salva donatione ecclesie de Hamerton predictis Monialibus quam habent de dono Willelmi de Archis patris predicte Ivette et pro hac concessione [] prefata Ivetta concessit predictis Willelmo et Angneti et heredibus qui ab eisdem Willelmo et Angnete descendent quicquid juris habuit in villa de Hamerton cum pertinentiis sicuti in homagiis et releviis et dominicis et omnibus aliis excepto servitio Alani filii Elye quod ipsa Ivetta sibi retinuit
