Charter Document - 05420081

Charter Document - 05420081


Charter Number: 05420081
Cartulary Title: Pedes Finium Ebor, Regnante Johanne. A.D. MCXCIX - A.D. MCCXIV. The Yorkshire Feet of Fines for the Reign of King John.
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Final Concord
Date: 1202
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Ibidem die Martis proxima post festum Sancti Laurencii Martiris Inter Robertum Pictavensem petentes et Michaelem de Snithale et Matillidem Uxorem Ejus tenentes de vij acris terre cum pertinentiis in Stenerode et de xiij acris terre cum pertinentiis que jacent inter culturam ejusdem Michelis et assartum de Langewode et de assarto quod Johannes le Futur assartavit juxta Pikiresford versus orientem et de tribus rodis assarti quas Johannes Cementarius assartavit in Roulaibikt et de dimidiam acra assarti quam idem Johannes assartavit in Bradelai et jacet propinquior aque de Kelder Unde placitum fuit [] scilicet quod predictus Michael et Matillis uxor ejus recognoverunt totas predictas terre cum pertinentiis esse jus et hereditatem predicti Roberti et ei reddiderunt et pro hac recognitione [] Robertus dedit predicto Michaeli et Matillidi uxori sue dimidiam marcam argenti