Charter Document - 05420076

Charter Document - 05420076


Charter Number: 05420076
Cartulary Title: Pedes Finium Ebor, Regnante Johanne. A.D. MCXCIX - A.D. MCCXIV. The Yorkshire Feet of Fines for the Reign of King John.
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Final Concord
Date: 1202
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Eisdem loco et die Inter Aviciam de Normanvill petentes et Willelmum Takel tenentes de ij bovatas terre cum pertinentiis in Brenesford Unde placitum fuit [] scilicet quod predictus Willelmus recognovit predictas ij bovatas terre cum pertinentiis esse jus et hereditatem predicte Avicie et pro hac recognitione predicta Avicia concessit predicto Willelmo et heredibus suis predictas ij bovatas terre cum pertinentiis Habendas et tenendas sibi et heredibus suis de se et heredibus suis in perpetuum per servitium militis faciendo inde cum advenerit quantum pertinet ad duas bovatas terre unde x carucatas faciunt feodum unius militis pro omni servitio et pro hac fine et concordia Willelmus dedit prefate Avicie j marcam argenti