Charter Document - 05420062
Charter Number: | 05420062 |
---|---|
Cartulary Title: | Pedes Finium Ebor, Regnante Johanne. A.D. MCXCIX - A.D. MCCXIV. The Yorkshire Feet of Fines for the Reign of King John. |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Final Concord |
Date: | 1202 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Ibid die Lune proxima post eundem festum Inter Fratres Militie Templi pet et Robertum de Thatheshal ten de tribus carr terre cum pert in Wittuna Unde placitum fuit [] scil quod predicti Fratres recognoverunt predictas tres carr terre cum pert esse jus et hereditatem predicti Roberti et pro hac recognitione [] Robertus concessit predictis Fratribus totum tenementum quod tenuerunt in Wittona in vita Willelmi filii Hervei de dono ipsius Willelmi cujus heres idem Robertus est Scilicet de Slapehov usque ad Duuesker et de Duuesker usque ad Balskagh sub Penle et sic deinde ascendendo usque ad divisam de Coverdal que est inter me et Robertum filium Radulphi et sic de predicto Slapehou descendendo usque ad Austbalca de Leirhagh et per Austbalcam usque ad divisam que est inter predictos Milites et terram quam Willelmus filius Herveic dedit Radulpho de Melmorbi et illa divisa descendendo usque ad viam que vadit de Thoresbi ad Burton et de divisa prenominata apud West et apud Cravene totam terram illam que ad me ibidem ut predictum est pertinet eisdem Fratribus concedo et communem pasturam septingentis ovibus et quadraginta vaccis et viginti equabus et centum capris et sexaginta porcis veteribus ita quod omnis fetus qui de hoc instaura mento proveniet ibidem cum matribus comorabitur et in tertio anno omnis ipse fetus a matribus removebitur ad alium locum quo Fratres voluerint servato integro numero predicti instaura menti in eadem pastura et predicti Fratres communicabunt cum hominibus de Wittona ubique in pastura communi de Wittona et ipsi simul cum eis Concessit etiam prefatus Robertus jam dictis Fratribus omnes domos et mansiones suas cum libero ingressu et egressu Preterea idem Robertus dedit eis l acras terre arabilis jacentes inter domum ipsorum Fratrum et aquam de Yhor propinquiores juxta vetus tenementum ipsorum Fratrum Insuper etiam dedit ipse Robertus eisdem Fratribus xxiiij acras terre cum pert s[] xx acris bosci quas eis debuit scil xij acras jacentes inter Cimiterium ipsorum Fratrum et exitum ville de Swiningethwait in Leirhagh et [] juxta vetus tenementum suum de terra non culta in eadem terra ad includendum et faciendum inde libitum suum et pasturam de incremento [] ut supradictum est de septingentis ovibus quas habent de dono Willelmi filii Hervic si tota pastura sustinere poterit mille oves cum secta predicta Omnes has possessiones et tenementa et aisiamenta warantizabunt predictus Robertus et heredes sui predictis Fratribus contra omnes homines in perp[]