Charter Document - 05420051

Charter Document - 05420051


Charter Number: 05420051
Cartulary Title: Pedes Finium Ebor, Regnante Johanne. A.D. MCXCIX - A.D. MCCXIV. The Yorkshire Feet of Fines for the Reign of King John.
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Final Concord
Date: 1202
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Ibidem die Martis proxima post festum Sancti Jacobi Apostoli Inter Willelmum Filium Ricardi petentes et Robertum Clericum de Merkisburg tenentes de iiij bovatas terre cum pertinentiis in Morkisburg et ij masagiis cum pertinentiis in Rodinham Unde placitum fuit [] scilicet quod predictus Robertus recognovit predictas iiij bovatas terre et ij masagia cum pertinentiis esse jus et hereditatem predicti Willelmi et pro hac recognitione [] predictus Willelmus concessit predicto Roberto iij solidatas redditus in Morkisburg de servitio Willelmi filii Hugonis de Ulecot et Beatricis matris ejus et ij solidatas redditus in Rodinham de servitio Alani Lenge Tenendum prefato Roberto et heredibus suis de prefato Willelmo et heredibus suis reddendo inde per annum xij [] scilicet ad festum Sancti Martini pro omni servitio et preterea idem Willelmus concessit predicto Roberto ij bovatas terre cum pertinentiis suis in Morkisburg cum j assarto in Rodinham scilicet illas ij bovatas terre cum pertinentiis et cum essarto quas Ricardus [] Robertus dedit eidem Roberto Tenendas eidem Roberto et heredibus suis de prefato Willelmo et heredibus suis reddendo inde per annum j [] par calcarium precii iiij denarios ad festum Sancti Michaelis pro omni servitio