Charter Document - 05420049
| Charter Number: | 05420049 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Pedes Finium Ebor, Regnante Johanne. A.D. MCXCIX - A.D. MCCXIV. The Yorkshire Feet of Fines for the Reign of King John. |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Lay |
| Charter Type(s): | Final Concord |
| Date: | 1202 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Ibidem die Sancti Jacobi Apostoli Inter Hugonem Filium Alani petentes et Johannem Filium Roberti tenentes de sex carucatas terre cum pertinentiis in Arunthorp et de xviij solidatis redditus cum pertinentiis in Danecastre Unde placitum fuit [] scilicet quod predictus Johannes recognovit predicto Hugoni predictas sex carucatas terre cum pertinentiis in Arunthorp scilicet totam villam de Arunthorp et advocationem ecclesie ejusdem ville cum pertinentiis et predictas xviij solidatas redditus esse jus et hereditatem predicti Hugonis sicut filii fratris primogeniti et pro hac recognitione idem Hugo concessit et dimisit et quietum clamavit de se et heredibus suis medietatem predicte ville de Arunthorp et advocationis ecclesie de Arunthorp cum omnibus rebus predicte medietati ejusdem ville pertinentibus et medietatem predictarum xviij solidatum redditus cum pertinentiis in Danecastre predicto Johanni et heredibus suis quos habuerit de uxore sibi desponsata in perpetuum et preterea capitale mesuagium per sic quod ipse Johannes dedit ipsi Hugoni escambium predicti mesuagii ad quantitatem ejusdem mesuagii toftos videlicet qui fuerunt Rahenald qui jacent inter toftum Persone de Arunthorp versus orientem et exteriorem angulum pomerii Waldthef filii Yarnhan et inter viam que tendit per mediam eandem villam et terram Ade filii Thome versus austrum et uterque predictorum Hugonis et Johannis tenebunt et heredes sui de capitalibus dominis feodi et si predictus Hugo obierit sine herede quem habeat de uxore sibi desponsata tota predicta hereditas ejus revertetur predicto Johanni et heredibus suis et si idem Johannes obierit non habito herede de uxore sibi desponsata tota hereditas ejus revertetur predicto Hugoni et heredibus suis
