Charter Document - 05420025
| Charter Number: | 05420025 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Pedes Finium Ebor, Regnante Johanne. A.D. MCXCIX - A.D. MCCXIV. The Yorkshire Feet of Fines for the Reign of King John. |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Lay |
| Charter Type(s): | Final Concord |
| Date: | 1201 - 1202 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Ibidem a die Sancti Hillarii in tres septimanas Inter Ricardum de Essinton petentes et Willelmum Filium Reinberti tenentes de quatuor bovatas terre et duabus acris prati in uno Auenant cum pertinentiis in Tunstalle Unde placitum fuit [] scilicet quod predictus Willelmus recognovit totam predictam terram cum pertinentiis esse jus et hereditatem ipsius Ricardi et pro hac recognitione [] predictus Ricardus concessit predicto Willelmo et heredibus suis tres bovatas terre cum pertinentiis de eadem terra Tenendas de se et heredibus suis in perpetuum faciendo inde forinsecum servitium quod ad illas tres bovatas terre pertinet et una bovata terre cum pertinentiis de predictis quatuor bovatas terre que jacet versus aquilonem cum j tofto remanet predicto Ricardo et heredibus suis quieta de predicto Willelmo et heredibus suis et sciendum quod predicte due acre prati remanent predicto Willelmo et heredibus suis quiete de predicto Ricardo et heredibus suis
