Charter Document - 05420023

Charter Document - 05420023


Charter Number: 05420023
Cartulary Title: Pedes Finium Ebor, Regnante Johanne. A.D. MCXCIX - A.D. MCCXIV. The Yorkshire Feet of Fines for the Reign of King John.
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Final Concord
Date: 1201
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Ibidem in crastino Sancti Martini Inter Willelmum Engeram petentes et Thomam de Dale et Ydoniam Uxorem Suam tenentes de sex bovatas terre cum pertinentiis in Dale Unde placitum fuit [] scilicet quod predicti Thomas et Ydonia recognoverunt totam predictam terram cum pertinentiis esse jus et hereditatem predicti Willelmi et pro hac recognitione [] predictus Willelmus concessit predictis Thome et Ydonie et heredibus ipsius Ydonie dimidiam carucatas terre de eadem terra in Dale et unum assartum de octo acris in Haverthweit et unum essartum de vj acris in Crostweit et duas acras prati in Solberge cum omnibus pertinentiis suis Tenendum de se et heredibus suis in perpetuum per servitium xvj partis unius militis pro omni servitio et sciendum quod Willelmo Engeram et heredibus ejus remanent due bovata tenende in dominico suo quas Voke filius Medde tenuit