Charter Document - 05420019
| Charter Number: | 05420019 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Pedes Finium Ebor, Regnante Johanne. A.D. MCXCIX - A.D. MCCXIV. The Yorkshire Feet of Fines for the Reign of King John. |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Final Concord |
| Date: | 1201 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Westmonasterium in Octavis Sancti Trinitatis Inter Willelmum de Insula petentes et Osmundum Abbatem de Rupe tenentes de dimidiam carucatas terre cum pertinentiis in Bramwith Unde placitum fuit [] scilicet quod predictus Abbas recognovit totam predictam terram cum pertinentiis esse jus ipsius Willelmi et pro hac recognitione [] predictus Willelmus concessit predicto Abbati et successores suis totam predictam terram cum pertinentiis tenendam de se et de heredibus suis inperpetuum per servitium dimidiam marce argenti per annum pro omni servitio salvo forinseco servitio Reddend ad duos terminos anni scilicet ad festum Sancti Martini xl denarios et ad Pentecosten xl denarios et predictus Willelmus et heredibus sui warantizabunt predicto Abbati et successores suis totam predictam terram cum pertinentiis contra omnes gentes et pro hac concessione et warantia et fine et concordia predictus Abbas dedit predicto Willelmo octo marcas argenti
